RITUALIS ROMANI PARS PRIMA

TITULUS IV
DE SACRAMENTO PÆNITENTIÆ

CAPUT I

PRÆNOTANDA
DE SACRAMENTO PÆNITENTIÆ

ANCTUM Pænitentiæ Sacramentum, ad eos, qui post Baptismum lapsi sunt, in gratiam Dei restituendos a Christo Domino institutum, eo diligentius administrandum est, quo frequentior est ejus usus, et quo plura requiruntur ad illud recte digneque tractandum ac suscipiendum. Cum autemad illud constituendum tria concurrant, materia, forma et minister: illius quidem remota materia sunt peccata, proxima vero sunt actus pænitentis, nempe contritio, confessio et satisfactio. Forma autem, illa absolutionis verba: Ego te absólvo, etc. Minister denique est Sacerdos habens potestatem absolvendi, vel ordinariam vel delegatam. Sed in periculo mortis omnes Sacerdotes, licet ad confessiones non approbati, valide et licite absolvunt quoslibet pænitentes a quibusvis peccatis aut censuris, quantumvis reservatis et notoriis, etiamsi præsens sit Sacerdos approbatus. In ejus ministro requiritur etiam bonitas, scientia atque prudentia, cum sigillo secretæ confessionis sub exacto perpetuoque silentio. Quibus et alus ad id opportunis ut optime sint instructi, omni studio curare debent Confessarii.

2.  In primis meminerit Confessarius, se judicis pariter et medici personam sustinere, ac divinæ justitiæ simul et misericordiæ ministrum a Deo constitutum esse, ut tarnquam arbiter inter Deum et hommes, honori divino et animarum saluti consulat.

3. Ut ergo recte judicare queat, discernens inter lepram et lepram, et tamquam peritus medicus animarum morbos prudenter curare et apta cuique remedia applicare sciat, quantam potest maximam ad id scientiam atque prudentiam, tumassiduis ad Deumprecibus, tumex probatis auctoribus, præsertim e Catechismo Romano, et prudenti consilio peritorum studeat sibi comparare.

4. Sciat casus et censuras Sedi Apostolicæ et Ordinario suo reservatas, et suæ cujusque Ecclesiæ constitutiones, easque diligenter observet.

5. Denique hujus Sacramenti doctrinam omnem recte posse studebit, et alia ad ejus rectam administrationem necessaria. Atque in hoc ministerio ita procedat, ut infra præscribitur.

ORDO MINISTRANDI SACRAMENTUM
PÆNITENTIÆ

ACERDOS ad audiendam confessionem vocatus, promptum facilemque se præbeat: ac priusquam ad audiendum accedat, si tempus suppetat, ad hoc ministerium recte sancteque obeundum, divinum auxilium precibus implorabit.

7. Sacramentalis confessionis proprius locus est ecclesia vel oratorium publicum aut semi-publicum.

8. Sedes confessionalis ad audiendas mulierum confessiones semper collocetur in loco patenti et conspicuo, et generatim in ecclesia vel oratorio publico aut semi-publico mulieribus destinato.
Sedes confessionalis crate fixa ac tenuiter perforata inter pænitentem et confessarium sit instructa.

9. Feminarum confessiones extra sedem confessionalem ne audiantur, nisi ex causa infirmitatis aliave veræ necessitatis, et adhibitis cauteis quas Ordinarius loci opportunas judicavenit.
Confessiones virorum etiam in ædibus privatis excipere licet.

10. Superpelliceo et stola violacei coloris utatur, prout tempus vel locorum feret consuetudo.

11. Pænitens, si opus sit, admoneatur, ut qua decet humilitate mentis et habitus accedat, et flexis genibus signo crucis se muniat.

12. Mox Confessarius inquirat de illius statu (nisi aliter notus sit) et quampridem sit confessus, et an impositam pænitentiam adimpleverit; numrite atque integre alias confessus fuerit; num conscientiam suam, ut debet, prius diligenter discussent.

13. Quod si pænitens aliqua censura vel casu reservato sit ligatus, a quo ipse non possit absolvere, ne absolvat, nisi prius obtenta facultate a Superiore.

14. Si vero Confessarius, pro personarum qualitate, cognoverit, pænitentem ignorare christianæ fidei rudimenta, si tempus suppetat, eum breviter instruat de articulis fidei et aliis ad salutem cognitu necessariis, et ignorantiam ejus corripiat, illumque admoneat, ut ea postmodum diligentius addiscat.

15. Tum pænitens confessionem generalem latina vel vulgari lingua dicat, scilicet Confíteor, etc., vel saltem utatur his verbis: Confíteor Deo onmipoténti, et tibi, pater.
Peccata sua exinde confiteatur, adjuvante, quotiescumque opus erit, Sacerdote: qui confitentem non reprehendet nisi finita, ut dicetur, confessione; neque interpellabit, nisi opus sit aliquid melius intelligere; proinde fiduciam ei præbeat, et humaniter suggerat, ut omnia peccata sua rite et integre confiteatur, remota stulta illa quorumdam verecundia, qua præpediti, suadente diabolo, peccata confiteri non audent.

16. Si pænitens numerum, et species, et circumstantias peccatorum explicatu necessanias non expresserit, eum Sacerdos prudenter interroget.

17. Sed caveat ne curiosis aut inutilibus interrogationibus quemquam detineat, præsertim imprudenter interrogans juniores utriusque sexus, vel alios, de eo quod ignorant, ne scandalum patiantur, indeque peccare discant.

18. Demum, audita confessione, perpendens peccatorum, quæ ille admisit, magnitudinem ac multitudinem, pro eorum gravitate ac pænitentis conditione, opportunas correptiones ac monitiones prout opus esse vident, paterna caritate adhibebit, et ad dolorem et contritionem efficacibus verbis adducere conabitur, atque ad vitam emendandam ac melius instituendam inducet, remediaque peccatorum tradet.

19. Postremo salutarem et convenientem satisfactionem, quantum spiritus et prudentia suggesserint, injungat, habita ratione status, conditionis, sexus et ætatis, et item dispositionis pænitentium. Videatque, ne pro peccatis gravibus levissimas pænitentias imponat, ne si forte peccatis conniveat, alienorum peccatorum particeps efficiatur. Id vero ante oculos habeat, ut satisfactio non sit tantum ad novæ vitæ remedium et infirmitatis medicamenturn, sed etiam ad præteritorum peccatorum castigationem.

20. Quare curet, quantum fieri potest, ut contrarias peccatis pænitentias injungat, veluti avaris eleemosynas, libidinosis jejunia vel alias carnis afflictiones, superbis humilitatis officia, desidiosis devotionis studia. Rarius autem vel senius confitentibus vel in peccata facile recidentibus, utilissimum erit consulere, ut sæpe, puta semel in mense, vel certis diebus solemnibus, confiteantur et, si expediat, communicent.

21. Pænitentias pecuniarias sibi ipsis Confessarii ne applicent, neve a pænitentibus quidquam tamquam ministerii sui præmium petant vel accipiant.

22. Pro peccatis occultis, quantumvis gravibus, manifestam pænitentiam ne imponant.

23. Videat autem diligenter Sacerdos, quando, et quibus conferenda, vel deneganda, vel differenda sit absolutio, ne absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces: quales sunt qui nulla dant signa doloris; qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt: aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfaciant, et scandalum tollant: neve etiam eos absolvat, quorum peccata sunt Superioribus reservata.

24. Si vero quis confiteatur in periculo mortis constitutus, absolvendus est ab omnibus peccatis et censuris, quantumvis reservatis (cessat enim tunc omnis reservatio): sed prius, si potest, cui debet, satisfaciat: ac si periculum evasenit, et aliqua ratione Superiori, a quo alias esset absolvendus, se sistere teneatur; cum primum poterit, coram eo se sistat, quidquid debet præstiturus.

25. Quod si inter confitendum, vel etiam antequam incipiat confiteri, vox et loquela ægro deficiant, nutibus et signis conetur, quoad ejus fieri poterit, peccata pænitentis cognoscere, quibus utcumque vel in genere, vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium sive per se, sive per alios ostenderit, absolvendus est.

26. Meminerit porro Sacerdos, ægris non esse injungendam gravem aut laboriosam pænitentiam; sed indicendam tantum illam, quam, si convaluerint, opportuno tempore peragant. Interim juxta gravitatem morbi, aliqua oratione aut levi satisfactione imposita, et acceptata, absolvantur, prout opus erit.

CAPUT II

ABSOLUTIONIS FORMA COMMUNIS

UM Sacerdos pænitentem absolvere velit, injuncta ei prius, et ab eo acceptata, salutari pænitentia, primo dicit: Misereátur tui omnípotens Deus et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam. Amen.

2. Deinde dextera versus pænitentem elevata, dicit:

Indulgéntiam, absolutiónem, et remissiónem peccatórum tuórum tribuat tibi omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Dóminus noster Jesus Christus te absólvat et ego auctoritáte ipsíus te absólvo ab omni vínculo excommunicatiónis, (suspensiónis), et interdícti, in quantum possum, et tu índiges. Deínde ego te absólvo a peccátis tuis, in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

3. Si sit laicus, ornittitur verbum suspensiónis
. Episcopus autem in absolvendis fidelibus ter signum crucis facit.

Pássio Dómini nostri Jesu Christi, mérita beátæ Maríæ Virginis, et ómnium Sanctórum, quidquid boni féceris, et mali sustinúeris, sint tibi in remissiónem peccatórum, augméntum grátiæ, et prǽmium vitæ ætérnæ. Amen.

4. Juxta de causa omitti potest Misereátur, etc., et satis est dicere Dóminus noster Jesus Christus, etc., ut supra, usque ad illud: Pássio Dómini nostri, etc.

5. Urgente vero aliqua gravi necessitate in periculo mortis, Sacerdos breviter dicere poterit: Ego te absólvo ab ómnibus censúris, et peccátis, in nómine Patris, et Fílii,
et Spíritus Sancti. Amen.

 

CAPUT III

DE MODO ABSOLVENDI
AB EXCOMMUNICATIONE
EXTRA SACRAMENTALEM CONFESSIONEM

I POTESTAS absolvendi ab excommunicationis sententia Sacerdoti commissa fuerit a Superiore, et in mandato certa forma sit præscripta, sua omnino servanda est; si vero in mandato seu commissione dicatur: «In forma Ecclesiæ consueta absolvat», hæc servanda sunt.

2 Primo, ut excommunicatus ei, ob cujus offensam in excommunicationem incurrit, prius, si potest, satisfaciat.
Quod si tunc non possit, sufficientemcautionem præbeat, aut saltem, si eampræstare nequeat, juret se, cum priimum poterit, satisfacturum.

3 Secundo, si crimen, ob quod in excommunicationem incidit, sit grave, juramentum ab eo exigatur de parendo mandatis Ecclesiæ, quæ illi fient pro tali causa: ac præcipue ne deinceps deinquat contra illum Canonem, vel Decretum, contra quod faciendo censuram incunnit.

4. Denique hunc absolvendi ritum observabit. Pænitentem coram se utroque genu flexo, in humero (si vir sit) usque ad camisiam exclusive denudato, virga aut funiculis sedens leviter perculit, dicendo:

Psalmus 50

Iserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.
Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri.

5. Deinde surgit et, aperto capite, dicit

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster secreto usque ad
Et ne nos indúcas in tentatiónem.
Sed líbera nos a malo.
Salvum (-am) fac servum mum (ancíllam tuam) Dómine.
Deus meus, sperántem in te.
Nihil profíciat inimícus in eo (ea).
Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.
Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis.
A fácie inimíci.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
Et clamor meus ad te véniat.
Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Oratio.

EUS, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram, ut hunc fámulum tuum, quem (hanc fámulam tuam, quam) excommunicatiónis senténtia constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

6. Mox sedet et, cooperto capite, dicit

Dóminus noster Jesus Christus te absólvat et ego, auctoritáte ipsíus, et sanctíssimi Dómini nostri Papæ (si a Papa fuerit delegatus), (vel reverendíssimi Epíscopi N., vel talis Superióris), mihi commíssa, absólvo te a vínculo excommunicatiónis, in quam incurrísti (vel incurrísse declarátus [-a] es), propter (tale factum vel talem causam, etc.); et restítuo te communióni et unitáti fidélium, et sanctis Sacraméntis Ecclésiæ, in nómine Patris, et Fílii,
et Spíritus Sancti. Amen.

7. Quod si Sacerdoti nulla sit a Superiore præscripta forma, nec sibi mandatum, ut in forma Ecclesiæ communi vel consueta absolvat; tunc nihilominus pro rei gravitate prædictam cæremoniam et preces adhibeat; at vero si res non fuerit adeo gravis, absolvere poterit, dicens
Dóminus noster Jesus Christus te absólvat et ego, auctoritáte ipsíus, et sanctissimi Dómini nostri Papæ (si a Papa fuerit delegatus), (vel reverendissimi Epíscopi N., vel talis Superióris), mihi commíssa, absólvo te, ¶
etc., ut supra.

8. In foro autem sacramentali, Confessarius, habens facultatem absolvendi excommunicatum, absolvat juxta formam communem supra præscriptam in sacramentali absolutione.

CAPUT IV

RITUS ABSOLVENDI EXCOMMUNICATUM
JAM MORTUUM

I QUIS excommunicatus ex hac vita decedens dederit signum contritionis, ne ecclesiastica careat sepultura, sed Ecclesiæ suffragiis, quatenus fieri potest, adjuvetur, absolvi potest hoc modo.

2. Si corpus nondum sepultum fuerit, verberetur, et absolvatur, ut infra; deinde, absolutum, in loco sacro sepeliatur.

3. Si vero fuerit sepultum in loco profano, si commode fieri potent, exhumabitur, et eodem modo verberabitur, et post absolutionem in loco sacro sepelietur; sed si commode exhumari non potest, locus sepulturæ verberetur, postea absolvatur.

4. Quod si in loco sacro sit sepultum, non exhumabitur, sed verberabitur sepulchrum.

Dum autem corpus sive sepulturam verberat, Sacerdos dicit Antiphonam:

Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.
Ps. 50 Miserére, ut supra.
Quo facto, absolvitur dicendo:

Auctoritáte mihi concéssa, ego te absólvo a vínculo excommunicatiónis, quam incurrísti (vel incurrísse declarátus [-a] es) propter tale factum, et restítuo te communióni fidélium, in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

5. Deinde dicatur Psalmus De profúndis et in fine:

Réquiem ætérnam dona ei, Dómine.
Et lux perpétua lúceat ei.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster secreto usque ad
Et ne nos indúcas in tentatiónem.
Sed líbera nos a malo.
A porta Inferi.
Erue, Dómine, ánimam ejus.
Requiéscat in pace.
Amen.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
Et clamor meus ad te véniat.
Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Oratio

A, QUÆSUMUS, Dómine, ánimæ fámuli tui, quem (fámulæ tuæ, quam) excommunicatiónis senténtia constrínxerat, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem, et supérni lúminis claritátem. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

CAPUT V

DE MODO ABSOLVENDI
A SUSPENSIONE vel AB INTERDICTO
EXTRA SACRAMENTALEM CONFESSIONEM
et DISPENSANDI SUPER IRREGULARITATE

[sequitur]

 

Archivum Liturgicum
Cpyright MMV - Novissimæ variationes 14-dic-2005 - Epistola electronica

web statistics