TEMPUS PER ANNUM POST PENTECOSTEN

DOMINICA DECIMA TERTIA
POST PENTECOSTEN

II classis

Ant. ad Introitum

Ps. 73, 20, 19 et 23


Éspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te
. Ps. ibid, 1. Ut quid, Deus, reppulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ? Glória Patri.

Oratio

Mnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.

Gal. 3, 16-22


Ratres: Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testaméntum confirmátum a Deo, quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrahæ autem per repromissiónem donávit Deus. Quid ígitur lex? Propter transgressiónes pósita est, donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per Angelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justítia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.

Graduale   

Ps. 73, 20, 19 et 22

    Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. Exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum.

    Allelúja, allelúja. Ps. 89, 1 Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. Allelúja.

Sequéntia Sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 17, 11-19


N illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe; et levavérunt vocem dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, et cécidit in fáciem antepedes ejus, grátias agens: et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt? Non est invéntus, qui redíret et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit.

    Credo.

Ant. ad Offertorium

Ps. 30, 15-16

    In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.

Secreta


Ropitiáre, Dómine, pópulo tuo, propitiáre munéribus: ut, hac oblatióne placátus, et indulgéntiam nobis tríbuas et postuláta concédas. Per Dóminum nostrum.

    Præfatio de Ss.ma Trinitate.

Ant. ad Communionem

Sap. 16, 20

    Panem de cælo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum et omnem sapórem suavitátis.

Postcommunio


Umptis, Dómine, cæléstibus sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quæsumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum.

Archivum Liturgicum
Cpyright MMV - Novissimæ variationes 14-dic-2005 - Epistola electronica
Transcipsit in formam electronicam Petrus Scifius ferrariensis

web statistics