MISSALE ROMANUM
ORATIONES DIVERSÆ

_______________________

30. PRO DEVOTIS AMICIS

Oratio


 Eus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant et, quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem.

Secreta

Iserére, quǽsumus, Dómine, fámulis et famulábus tuis, pro quibus hoc sacrificium laudis tuæ offérimus maiestáti: ut, per hæc sancta, supérnæ benedictiónis grátiam obtíneant, et glóriam ætérnæ beatitúdinis acquírant. Per Dóminum.

Postcommunio

Ivína libántes mystéria, quǽsumus, Dómine: ut hæc salutária sacraménta illis profíciant ad prosperitátem et pacem; pro quorum quarúmque dilectióne hæc tuæ obtúlimus maiestáti. Per Dóminum.

- Reditum ad Indicem Orationum -

Archivum Liturgicum
Cpyright MMV - Novissimæ variationes 14-dic-2005 - Epistola electronica
Transcipsit in formam electronicam Petrus Scifius ferrariensis

web statistics